- ANTEPEDES
- ANTEPEDESamici obsequium facientes, Isidor. Cum enim et servi et amici ad obsequia essent, Amici, quod anteirent, Anteambulones et Antepedes; servi autem pedisequi, a pedibus, ad pedes et circumpedes dicebantur. Agroecius de Orthogr. Circumpedes sunt obsequia servorum, Antepedes amicorum: Meminit eorum Catsiodorus in Formula Curae Palatii: Illud quoque considera, quâ gratificatione tracteris, ut aureâ virgâ decoratus, inter obsequia numerosa, et Antepedes regios primus videaris incedere. Et Iuvenal. Sat. 7. v. 142.---- ---- TogatiAntepedes ----apud Salmas. ad Trebellium Pollion. in Claudio. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.